라틴어 문장 검색

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:1)
At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 3:7)
Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 1:1)
Northmanni duce Harduino Langobardo primum invadunt Apuliam cum exercitu magno et forti.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1041 1:1)
Northmanni iverunt contra Graecos in Calabriam, et invaserunt eam, et victi sunt Graeci circa Tricaricum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1048 6:1)
sed vilior ante obscurae latuit pars ignotissima turbae, donec Abundanti furiis — qui rebus Eois exitium primumque sibi produxit — ab imis evectus thalamis summos invasit honores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:92)
Mollis feminea detruditur arce tyrannus et thalamo pulsus perdidit imperium:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:13)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
exsurge toris, invade rebellem, captivum mihi redde meum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:224)
iam puppe vehi, iam stagna secare fervet et absentes invadere cuspide Mauros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:234)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
Sic non Aethiopum campos aestate pererrem nec Scythico brumam sub Iove nudus agam, sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis Ionio credam turgida vela mari, sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus irati relegam carmina grammatici:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem1)
victus ratione salutis ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae103)
fidit si moenibus hostis, tum tibi murali libretur machina pulsu;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:184)

SEARCH

MENU NAVIGATION