라틴어 문장 검색

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis - hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis - et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 3:1)
Nunc repetetur ordo gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:3)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 32:2)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)
Impletisque funerum bustis, reversi velut ovantes, gesta rettulerunt ad principem, erga haec et similia palam obstinatum et gravem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:3)
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 13:1)
Habita igitur deliberatione multiplici, id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:1)
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 36:1)
Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 38:2)
Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 2:2)
Restat ut venturorum spem quam gero secundo roboretis effectu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 7:2)
ἔλλαβε πορφύρεοσ φάνατοσ και` μοῖρα κραταιή. Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt, cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 17:2)
sed ille spretis qui prohibebant, perrupit intrepidus, ingressusque consistorium, ore et pectore libero docuit gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 7:3)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION