라틴어 문장 검색

ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장6)
Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장5)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장25)
At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장144)
iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장43)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장11)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장13)
Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, . . . oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장28)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장77)
At si parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장85)
Ubi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장87)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장95)
Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장38)
et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장122)
Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장144)

SEARCH

MENU NAVIGATION