라틴어 문장 검색

nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 53:4)
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:2)
quaedam ultra querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae gravesque sunt et introrsus versae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:2)
quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:3)
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:2)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Numquam sine querella aegra tanguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:4)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
numquam cum hospite inimici sui questus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 144:2)
Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:2)
Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:3)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
Questus prius sum de inhumanitate eorum qui illum propinquitate contingerent:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION