라틴어 문장 검색

uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo reprehensum commemorabat, quod inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, seu studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe ingenue professus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:3)
nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:2)
cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:1)
tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 2:1)
Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi forent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 2:1)
cum Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non prius ex foro misisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus, cohortem ab urbe et aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente armis concinentibusque signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem maiorem plebei ac decurionum in perpetua uincula coiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 3:1)
ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotis, cuncta simul uitia male diu dissimulata tandem profudit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:1)
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)
Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:1)
Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:2)
queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:1)
sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:2)
excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION