라틴어 문장 검색

Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 8:1)
Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
sextum autem quia Turcorum sectam arripuit, vitae reservari praecepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:6)
Ut scias autem quia et Abraham in Christum credidit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:26)
Nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:5)
Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:1)
Maxime autem quia ante oculos omnium observabatur quantus forisfacturas et confiscationes tunc temporis obtinuerat, quae thesauris suis replendis sufficerent, unde casualia illa coronae possent contributionibus subditorum parcere, tempore praesertim quo pacem cum omnibus principibus vicinis coleret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:2)
Videntes autem Teutonici quia Romanis Francigenis res prospere successit, et quod sine impedimento toties cum praeda sua reversi sunt, accensi et ipsi rapinarum avaritia, ad tria millia in unum conferuntur peditum, equites ducenti tantum, et in signis ostreis et purpureis semitam per eadem montana ingressi, ad castellum quoddam Solymani, viri magnifici, ducis et principis Turcorum, pervenerunt, ubi montana terminantur [0401B] et silva, distans a Nicaea spatio trium milliarium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:9)
Turci autem videntes quia virtus equitum praevaluisset in concertatione suorum, equos eorum transmissis sagittis vulnerant, et sic in pedibus fortissimos athletas Christi reddunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:8)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:2)
per accidens autem, quia cum haec forma effluat a causa neccessaria et immutabili, accidit ei habere esse in rebus contingentibus et mutabilibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:19)
Ego autem puto quia, si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:2)
Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:1)
coluisse samo deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam Samo'. 'coluisse' autem, quia veteres colere dicebant etiam cum maior minorem diligeret, ut ille colit terras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION