라틴어 문장 검색

finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:2)
ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 30:2)
quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:2)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 312:1)
quindecim milia armatorum fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 369:2)
nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 384:1)
Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 504:1)
dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 515:1)
de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 532:1)
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas, ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 16)
et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas dederat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 185)
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 241)
Lesbonicvs Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus minas quadraginta accepisti a Callicle.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 41)
quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION