라틴어 문장 검색

praeterea auri pondo triginta unum, argenti infecti . . . et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 517:2)
viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:1)
militibus denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 73:1)
in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 96:1)
militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 150:2)
magni tum muneris ea summa fuit quod per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 341:3)
Carthaginienses querebantur, praeter agrum de quo ante legati ab Roma, qui re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi atque armis possedisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 231:1)
id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:2)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 134:2)
finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:2)
id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:1)
hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 312:1)
septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 316:2)
ea fuere oppida circa septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 408:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION