라틴어 문장 검색

tu modo blando vince obsequio placata virum Vincam saevos ante leones tigresque truces, fera quam saevi corda tyranni.
(세네카, 옥타비아 2:9)
poena nam gravior nece est videre tumidos et truces miserae mihi vultus tyranni iungere atque hosti oscula.
(세네카, 옥타비아 2:14)
incendit ira principis pectus truci caedem in nefandam:
(세네카, 옥타비아 5:4)
non bella norant, non tubae fremitus truces, non arma gentes, cingere assuerant suas muris nec urbes:
(세네카, 옥타비아 6:7)
sed ecce, gressu fertur attonito Nero trucique vultu, quid ferat mente horreo.
(세네카, 옥타비아 6:19)
interitu caret, cum procreetur semper humanum genus Amore grato, qui truces mulcet feras.
(세네카, 옥타비아 9:8)
Si vera loquax fama Tonantis furta et gratos narrat amores (quem modo Ledae pressisse sinum tectum plumis pennisque ferunt, modo per fluctus raptam Europen taurum tergo portasse trucem), quae regit et nunc deseret astra, petet amplexus, Poppaea, tuos, quos et Ledae praeferre potest et tibi, quondam cui miranti fulvo, Danae, fluxit in auro.
(세네카, 옥타비아 11:27)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
quid istud est quod esse prolatum volunt iterumque nolunt et truces iras tegunt?
(세네카, 오이디푸스 5:5)
arma detraxit trucibus puellis:
(세네카, 오이디푸스 6:42)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
ipse tu scelerum capax, sacer Cithaeron, vel feras in me tuas emitte silvis, mitte vel rabidos canes - nunc redde Agauen.
(세네카, 오이디푸스 12:6)
gemuit et dirum fremens manus in ora torsit, at contra truces oculi steterunt et suam intenti manum ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
(세네카, 오이디푸스 12:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION