라틴어 문장 검색

ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
plures deinde in omnes partes eruptiones factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 594:1)
et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 650:1)
sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu evasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:1)
itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 76:1)
vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 226:1)
primo Poenum usque ad castra fusum, eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:2)
nec quicquam raptim aut forte temere egeritis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 26:2)
ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 229:1)
vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 270:1)
exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 346:1)
pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 357:2)
id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 496:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION