라틴어 문장 검색

tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장13)
Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium et ceteros proceres vinciret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장4)
interque caedem et praedam repperit undevicesimae legionis aquilam cum Varo amissam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장8)
iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장11)
Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem vetustissimum liberorum eius accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장1)
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장7)
et Germanicus quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti orabatque insisterent caedibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장4)
ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장4)
atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
divisusque exercitus, ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장5)
sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem mansura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장5)
Eodem anno Galliarum civitates ob magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acerrimus inter Treviros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrovir.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장1)
postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora convertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장7)
quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION