라틴어 문장 검색

nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:2)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)
Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:1)
Alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:2)
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:2)
Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis?
(세네카, Hercules Furens 3:27)
vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:22)
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
(세네카, 메데아 5:23)
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:1)
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium gaudent recidi.
(세네카, Troades 1159:1)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora, heu sibi prolapso non bene cauit equo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 116)
sed neque suppletis constabat flamma lucernis, reccidit inque suos mensa supina pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 826)

SEARCH

MENU NAVIGATION