라틴어 문장 검색

In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Hoc mihi iampridem Racio dictauit ut uno Munere respicerem terras mundumque bearem Numine celestis hominis, qui solus haberet Tot uirtutis opes quot munera digna fauore, Tot dotes anime quo saltern mundus oberrans Floreret, uiciis aliorum marcidus, immo Iam defloratus in flore resurgeret uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:3)
Ego enim operans, operantis Dei non valeo expresse inhaerere vestigiis, sed a longe, quasi suspirans, operantem respicio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:87)
Hungari vero videntes animae suae angustias et imminens periculum, ad septem millia conglobantur ad defensionem, ac per aliam portam, quae respicit ad orientem, egressi super verticem praecelsae silicis quam praeterfluit [0394C] Danubius, et qua ex parte insuperabile erat munimentum, constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:13)
Dux autem Godefridus, qui solus cum quinquaginta sodalibus in equi velocitate praecesserat, subsequentis populi in brevi adunatis viribus, indubitanter ad ardua mentis conscendit, cum Turcis [0436C] ferire et armis committere, quos conglobatos et immobiles ad resistendum in montis vertice respiciebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:1)
[0436D] Gerardus de Keresi, in equo laudabili residens, in eadem hostium insecutione, in supercilio montis adhuc Turcum manentem et nimium audentem viribus respiciens, scuto tectus fortiter hasta incurrit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:5)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Crastina vero die orta, utrinque de absentia captivorum virorum nobilium dolentes, ac recordati quia ambo deliquissent, tam sacrae viae Jerusalem devotione violata, ex consilio majorum suae legionis pacem firmam composnerunt, captos pro captivis sibi invicem restituentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:1)
Ad portam vero quae respicit ad Persidem plagam, ubi juga montium deficere incipiunt, Boemundus cum robustorum manu locum occupat, ibique firmato praesidio, tutus morabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:5)
Robertus autem et qui cum eo erant, videntes Turcos recessisse, recordati sunt quod propter majus auxilium socios adissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:7)
Solymanus vero dux Turcorum, miles saevissimus, et Rossilion consocius ejus, unus ex quatuor capitalibus Antiochiae sub Darsiano rege, cum suis cuneis circiter quindecim millibus a caetera multitudine sequestrati, adversus haec montana et viam, quae respicit ad portum Simeonis, festinato contendunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:10)
At Godefridum ducem cum Buldagi, Amasa, Boesa et Balduc atrociter dimicantem, et in nomine Jesu, Filii Dei vivi, triumphantem, nuntius trans spatium viae unius, vocis percurrens, flebili rogatu pulsat et admonet, ut respiciat et cognoscat quam in arcto res Boemundi suaeque societatis sit sita:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:7)
» Boemundus et Reymundus videntes quod manus universa Christianorum ad vocem ducis Godefridi viam Hasart insistebat, et quod dux caeterique confratres eis in ira loquerentur, recordati sunt quod injuste egissent erga fratres suos;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:5)
Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus [0523A] hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:4)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION