라틴어 문장 검색

Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:6)
sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant.
(카이사르, 내란기, 1권 3:10)
Is reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
(카이사르, 내란기, 1권 8:4)
Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 23:14)
ex his circiter CCC equites conficit. L.
(카이사르, 내란기, 1권 24:4)
His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit, veteranis III et reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 25:1)
Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:1)
Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas civitatibus imperabat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:10)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)
muros portas classem reficiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 34:8)
onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:4)
Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus;
(카이사르, 내란기, 1권 41:2)
Conatus est Caesar reficere pontes;
(카이사르, 내란기, 1권 50:2)
multa rumor affingebat, ut paene bellum confectum videretur.
(카이사르, 내란기, 1권 53:2)
Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
(카이사르, 내란기, 1권 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION