라틴어 문장 검색

Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint;
(세네카, De Providentia, book 1 32:1)
aut si quis fuerit, qui audeat dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit !
(세네카, De Providentia, book 1 32:2)
Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:3)
Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.21)
regulorum autem sociorumque comitantum forma et in pace terribilis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 2:1)
"primusque insigne tributum ipse palam lacera poscebat Regulus umbra, non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici53)
Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Astartes, ut Arabiae Dusares, ut Noricis Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:2)
Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:1)
collega ei T. Quinctius datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 620:4)
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 630:1)
aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 633:1)
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:2)
Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 641:2)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 691:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION