라틴어 문장 검색

Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum putavi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:3)
ceterum sepultura more perfecta templum et caelestes religiones decernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장19)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장8)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장6)
spectandas etiam religiones sociorum, qui sacra et lucos et aras patriis amnibus dicaverint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장7)
seu preces coloniarum seu difficultas operum sive superstitio valuit, ut in sententiam Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장9)
actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis illic latrociniis et, si ob gravitatem caeli interissent, vile damnum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장6)
nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장4)
dein Numa religionibus et divino iure populum devinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장9)
quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장5)
multae vetustis superstitioni- bus aut meritis in populum Romanum fidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장7)
magnaque eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장8)
sed Aphrodisiensium civitas Veneris, Stratonicensium Iovis et Triviae religionem tuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION