라틴어 문장 검색

quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
aleae rumorem nullo modo expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:4)
Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter celebrabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:1)
sed offensus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 2:5)
externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:1)
nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:3)
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:1)
Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 3:2)
sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:4)
at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:3)
et auiae memoriam tanto opere dilexit, ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare perseuerauerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:8)
Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci, principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 12:1)
Ibi sollemnia dis sacrificia fecit ludosque edidit et conviviis festisque diebus laxavit animum, ut ad nova opera validior esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:54)
aequora cunctae prospiciunt simulantque choros delubraque festa
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 199:1)
vigili simul omnia ludo festa vident;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 612:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION