라틴어 문장 검색

at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium faceret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장9)
Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장1)
quantulum enim amnis obstabat quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia divisas!
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 1:3)
igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:1)
Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus in quibus pars Romani imperii fierent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 1:1)
nec velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 1:3)
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장5)
in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
Et erat insula amne medio, in quam gladiatores navibus molientes, Germani nando praelabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장1)
promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장5)
Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장4)
simul naves in adversum amnem agebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장7)
apud imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes quoque et vetera imperii munimenta desererent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장3)
ille, ut cuique proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et extrema Galliarum quateret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장2)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION