라틴어 문장 검색

praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:3)
quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 393:1)
is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 231:1)
spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum fetialium non exstarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 62:2)
et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 128:1)
itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 463:1)
quaestorum numerus ampliatus est, ut essent octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha8)
venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 635:2)
Sempronio Blaeso quaestore amissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 381:2)
in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii - inter eos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 596:1)
laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 194:1)
tum legit, qui aediles, tribuni plebis, quaestoresve fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 298:1)
et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 558:2)
princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 222:2)
inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 233:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION