라틴어 문장 검색

Sic, Deo volente, in stupore et exstasi posito quidam adfuit, sinistra illi portans nuntia, et dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:1)
Tandem dux et sui praevalentes Turcos fugaces lanceis transfodiunt, aliosque decollantes, capita eorum in sellis suis dependentia secum usque ad civitatem Antiochiae portaverunt cum spoliis et equis illorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:7)
rursusque regis nuntia et consilia per eamdem portam saepe et occulte reportarentur urbis defensoribus et Christianis leviter posse fieri magnum impedimentum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:2)
Post praedictum vero tempus dierum templi portas aperiens, et secum pecuniam asportans, duci Godefrido, cujus erat miles, fideliter divisit, quam vix, ut aiunt, quibus tota massa innotuit, sex cameli aut muli portare poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:9)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:5)
Nos Jerusalem, civitatem sanctam et locum desiderati sepulcri sanguine nostro redemimus, et assidue pro [0600D] sanctorum defensione pondera laborum et bellorum portamus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:6)
Engelradus autem miles quidam in Jerusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportavit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem velle observare, et peregrinos non ultra offendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:1)
- Baldewinus rex a quodam Sarraceno latenter inter fruteta vulneratur, et Jerusalem reportatus, curatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 43:2)
sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)
sed ab eis clam nunc declinans, nec mora, extremos fortiter inclamans et incurrens, undecim gladio stravit, quadraginta captivos tenuit, camelos undecim Zucra, quatuor onustos et caeteris pigmentis rebusque pretiosis, decem et septem vero oleum et mel portantes Jerusalem captos abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:4)
quarta de regno Graecorum diversas merces et cibaria portans, causa negotiationis huc viam maris pariter profecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:5)
sed cum omni arte et labore, quo valerent, ad terram Jerusalem cadaver suum reportarent, et juxta fratrem suum Godefridum sepelirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:8)
Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:9)
oculos, nares, aures et os meum non parce imple, et cum caeteris me reportare non desinas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:16)
Nam ut vulgodicitur, "Melius est collo portare stultum quam ei ostendere viam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION