라틴어 문장 검색

qua re, cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit, res publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt, ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim, virtutem et fidem numquam amiserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 3:1)
existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:5)
cum victōriam reportāverimus, lībertāte populō Rōmānō restitūtā, bella cīvīlia cōnfecta erunt.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī19)
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:7)
meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:9)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:2)
non et clipei dominus septemplicis Aiax Stravit deprensos lata per arva greges, Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes Ausus in arcanas poscere tela deas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 76)
Inque tori formam molles sternentur harenae, Et cumulus mensae quilibet esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1134)
Scilicet, ut careat rugarum crimine venter, Sternetur pugnae tristis harena tuae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 143)
nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante, sed siccum sterni vomere litus aro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 29)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, quam sterili terrae Delphicus edat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권551)
sternitur in duro vellus utrumque solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권451)
Sternuntur segetes et deplorata coloni vota iacent, longique perit labor inritus anni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION