라틴어 문장 검색

et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 232:3)
sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 720:1)
si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis vereor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 156:2)
Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 386:1)
at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 128:1)
crevit neglegentia postquam neminem armatum in muris viderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 111:1)
non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 142:1)
Meam neglegentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4291)

SEARCH

MENU NAVIGATION