라틴어 문장 검색

imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:6)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:1)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:4)
summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:6)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
vitandumque erit, ne vel luctando, vel currendo, vel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 17:4)
si in fauces, has exasperat, tussiculam movet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:5)
sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 3:8)
imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:9)
imponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:4)
Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:8)
imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:5)
imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:4)
Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION