라틴어 문장 검색

Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:3)
etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:2)
sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, , ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:1)
sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:1)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum natura profectam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 106:2)
nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:4)
quid sequatur, quid repugnet, vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:15)
nam de vita beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio langueat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:3)
quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una conturbet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:7)
etenim ceteris naturis multa externa quo minus perficiantur possunt obsistere, universam autem naturam nulla res potest impedire propterea quod omnis naturas ipsa cohibet et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:3)
qui autem non defendit nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:5)
neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:3)
Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:4)
Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION