라틴어 문장 검색

si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, excepero, tibi beneficium dabo ;
(세네카, 행복론, Liber V 108:2)
Beneficia sua interrumpit, non rescindit :
(세네카, 행복론, Liber VI 5:3)
omnia pro- feram et rescindam, quae iam obducta sunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 7:4)
Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:2)
ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:7)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:3)
Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.31)
medici ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera hominum resciderunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.56)
vincere quod parat iam victum est - quota pars vulnere concidit?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:18)
Iam iam dominae captiva colus fusosque legam, pro saeve decor formaque mortem paritura mihi, tibi cuncta domus concidit uni, dum me genitor negat Alcidae atque Herculeus socer esse timet, sed iam dominae tecta petantur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:17)
omnibus verax, sibi falsus uni concidit Mopsus caruitque Thebis.
(세네카, 메데아 10:31)
Periere cuncta, concidit regni status, nata atque, genitor cinere permixto iacent.
(세네카, 메데아 13:12)
mactata soceri concidit thalamis gener victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.
(세네카, 옥타비아 3:5)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION