라틴어 문장 검색

rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 146:2)
rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 19:1)
senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se quid e re publica esset decernere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 201:1)
cui rescribi non placuit, nuntio ipsius qui litteras attulerat dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 390:1)
] quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen Amphitruo rem omnem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 217)
ne uxor resciscat metuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3326)
ego te, Euclio, de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1088)
sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit, cum se excucurrisse illuc frustra sciverit nosque aurum abusos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3194)
omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 616)
Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 748)
In lapicidinas compeditum condidi, ubi rescivi mihi data esse verba.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 122)
nunc mea mater iratast mihi, quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim, eum uxorem ducturum esse aliam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1129)
hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 327)
quod pol ego metuo si senex resciverit, ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 33)
uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION