라틴어 문장 검색

tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:5)
Quando repositum Caecubum ad festas dapes victore laetus Caesare tecum sub alta---sic Iovi gratum---domo, beate Maecenas, bibam sonante mixtum tibiis carmen lyra, hac Dorium, illis barbarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 91)
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, ianua frangatur, latret canis, undique magno pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto desiliat mulier, miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:37)
si conlibuisset, ab ovo usque ad mala citaret 'Io Bacchae' modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.4)
suave locus voci resonat conclusus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:10)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)
duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:1)
sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 351:1)
ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 387:1)
sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 388:1)
propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 34:1)
ut Virgilius carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:3)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 177:2)
illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION