라틴어 문장 검색

Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
Parentis olim siquis inpia manu senile guttur fregerit, edit cicutis alium nocentius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 31)
"voles modo altis desilire turribus, frustraque vincla gutturi innectes tuo modo ense pectus Norico recludere fastidiosa tristis aegrimonia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1729)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)
quod non minus est , si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:1)
pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:3)
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:2)
Vides iugulum tuum, guttur tuum, cor tuum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:11)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
habeo en dirae dona Chimaerae, habeo flammas usto tauri gutture raptas, quas permixto felle Medusae tacitum iussi servare malum, adde venenis stimulos, Hecate, donisque meis semina flammae condita serva.
(세네카, 메데아 12:31)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
sola in vacuo nemore et tenui ramo pendens querulo possem gutture maestum fundere murmur.
(세네카, 옥타비아 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION