라틴어 문장 검색

non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo Attici Romanorum fuerunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 205:3)
nam mihi aliam videtur habere naturam sermo vulgaris, viri eloquentis oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:2)
ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:2)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장7)
Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장46)
Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso culmine elocuti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:1)
alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:4)
saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:3)
Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui;
(세네카, 행복론, Liber V 128:3)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
membra per partes trahunt deducta laqueis, obruunt turpi diu calcata caeno, verba conveniunt feris immixta factis quae timor reticet meus.
(세네카, 옥타비아 12:9)
Eloquere nomen.
(세네카, 오이디푸스 10:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION