라틴어 문장 검색

Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 349:1)
et Q. Fabio Labeoni qui classi praeerat scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent concideret cremaretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 470:1)
libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:2)
Libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 352:1)
postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
quique a me morte revelli heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:5)
Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:2)
Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION