라틴어 문장 검색

Isti autem utriusque generis exploratores officio suo tam diligenter perfuncti sunt, ut rex Perkini licet vivi anatomiam iam reciperet, et simul de plurimis in Anglia coniuratis bene informatus esse, atque alia insuper mysteria ei essent revelata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:3)
Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo revelent, quaquaversum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:7)
Attamen licet non multum promoveant ad inveniendas formas, nihilominus magna cum utilitate revelant partium universi fabricam, et in membris ejus exercent veluti anatomiam quandam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:6)
quia rectificant intellectum adversus consueta, et revelant formas communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:7)
et quae multas res revelet omnino praeter expectatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:8)
Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:2)
Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te;
(불가타 성경, 집회서, 1장39)
Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.
(불가타 성경, 집회서, 46장23)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
(불가타 성경, 집회서, 49장18)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
"Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
(불가타 성경, 예레미야서, 29장26)
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
(불가타 성경, 호세아서, 2장12)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장1)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
(불가타 성경, 요엘서, 3장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION