라틴어 문장 검색

ibi enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam primum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3408)
si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3476)
dum mea me victam d. f. d. 'mea fortuna', id est adversa, ut hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4341)
nautas non Troianos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5431)
sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, sed inglorius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69613)
sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69617)
haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69618)
quo praesidio praetermisso propagandae Troianae incolomitatis extincta condicio est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69619)
si Troianae classis non contigisset adventus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69630)
ignorabant quidem causam Troiani, coniecturis tamen propius accedebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 53)
nam 'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 54)
percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 56)
nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 59)
et Troiani auguriorum periti sunt, nam neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 78)
alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 305)

SEARCH

MENU NAVIGATION