라틴어 문장 검색

Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Haec verba primum Evangeli risus excepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:1)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Heredis fletus sub persona risus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:6)
quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:3)
Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:2)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Hoc, inquit Servius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 3:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:2)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Illi rubor igneus ora Succendit, tenditque cutem, pereunte figura, Miscens cuncta tumor, toto iam corpore maior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION