라틴어 문장 검색

quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus inpulit hos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV45)
si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:3)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Nam, cum hostia caeditur, fari nefas est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:5)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
ut Graeco ritu hisce hostiis sacrum facerent, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:5)
Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam velle in Italiam pervenire quam quod optato potiretur Tibridis alveo, quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 4:1)
Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:3)
Sacra Iovi Stygio quae rite incepta parabam. Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:4)
utrumque hostiarum genus in carmine suo Virgilius ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION