라틴어 문장 검색

' Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 11:4)
proinde si quid in historiis meis legis aliter ac velis rogo ignoscas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:3)
Quare rogo des ei civitatem Romanam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:1)
Item rogo des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:4)
Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 4:1)
Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 10 2:2)
Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
In futurum, quid servari velis, rogo rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 274)
Quid ergo debeam sequi rogo, domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 2:2)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
ex quibus rogo tribus interim ius Quiritium des.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1042)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1081)
Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 116 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION