라틴어 문장 검색

Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:3)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:4)
Regia Solis erat sublimibus alta columnis Clara micante auro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 13:1)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
Quid se in columnas impingere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:3)
mille non quaerit tegi dives columnis nec trabes multo insolens suffigit auro;
(세네카, 파이드라 7:5)
variis columnae nobiles maculis ferunt,
(세네카, Thyestes 661:1)
magna ego dona tua figam, Cytherea, columna, taleque sub nostro nomine carmen erit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1419)
tantam erat in speciem Poenis digesta columnis, inter quas Danai femina turba senis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 313)
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis porticus, aulaeis nobilis Attalicis, et platanis creber pariter surgentibus ordo, flumina sopito quaeque Marone cadunt, et leviter nymphis tota crepitantibus urbe cum subito Triton ore recondit aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, nec camera auratas inter eburna trabes, nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, non operosa rigat Marcius antra liquor;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 26)
Omphale in tantum formae processit honorem, Lydia Gygaeo tincta puella lacu, ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, tam dura traheret mollia pensa manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 118)
i puer, et citus haec aliqua propone columna, et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2317)
"ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, sed breue, quod currens uector ab urbe legat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 747)

SEARCH

MENU NAVIGATION