라틴어 문장 검색

Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:1)
In aure quoque interdum rumpitur cartilago.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 1:1)
- Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 1:5)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Si quando uero ossa non conferuuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 32:1)
Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:1)
id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 1:2)
qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:2)
quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:3)
Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum comprimit, compressum solvit:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 31:2)
In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 22:1)
Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:3)
et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 6:8)
Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:5)
ipsa soluta atque liberior est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION