라틴어 문장 검색

Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:3)
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:7)
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS38)
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS48)
ipsae iam carmina rupes, ipsa sonant arbusta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS40)
Nam neque me tantum venientis sibilus austri, nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS53)
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.21)
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.12)
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis ire;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.50)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum - quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:6)
Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:8)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION