라틴어 문장 검색

Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum vel auditum novaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae vitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:2)
In libro enim vetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, invenitur hoc rusticum vetus canticum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati Et positum est nobis nil here praeter aprum, Non quae de tardis servantur vitibus uvae Dulcibus aut certant quae melimela favis, Non pira quae longa pendent religata genesta Aut imitata brevis Punica grana rosas, Rustica lactantes nec misit Sassina metas Nec de Picenis venit oliva cadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII1)
Occupat hanc ferro rusticus atque secat, Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus Talibus et fibris numina prisca coli.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV4)
Nec venit inanis rusticus salutator:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII12)
Haec tam rustica, delicate lector, Rides nomina?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV5)
rideas licebit, Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV6)
Nec tener Argolica missus de gente minister, Sed stetit inculti rustica turba foci.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI4)
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae, Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII2)
Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, V1)
Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus, Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION