라틴어 문장 검색

97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:2)
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet, Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권26)
sunt qui tibi mensis honorem eripuisse velint invideantque, Venus, nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit frigoris asperitas, fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, quem Venus iniecta vindicat alma manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권63)
Occupat Aprilis Idus cognomine Victor Iuppiter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권435)
Iuppiter illam vindicat et festis gaudet inesse suis, Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권615)
"incipis Aprili, transis in tempora Mai:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권97)
Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:2)
Utique, iter facimus ad aeternitatis sabbatum, novam Ierusalem, communem caeli domum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 309:2)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
hodie tricensima sabbata:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:38)
Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:2)
"ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle natalem Mais Idibus esse tuum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 517)
vulgo aditur sabbatis omnibus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:6)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION