라틴어 문장 검색

Crastino epiphaniae, rex a palatio suo Westmonasterii (ubi festum nativitatis domini celebraverat) ad turrim Londinensem se contulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:2)
Quin et ipse rex die crastino (in quem incederat festum omnium Sanctorum), magna stipante caterva praelatorum, procerum, et aulicorum, solenni cum processione ad aedem D. Pauli perrexit, insignibus illis gladii et pilei ante se gestatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:4)
Gaudia enim et festa nuptiarum duarum compensata erant luctibus et funeribus principis Arthuri (de quo iam diximus) et reginae Elizabethae, quae ex puerperio mortua est apud turrim, infante non diu superstite.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:2)
32. Hoc etiam anno festum servientium ad legem celebratum fuit, quod fuit tempore regis huius secundum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 34:1)
Quare si in operibus tuis sudabimus, facies nos visionis tuae et sabbati tui participes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:7)
Recte autem dictum est invidiam festos dies non agere, quia semper materiam se exercendi reperit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:4)
Tum sequitur Sabbatum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:10)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)
Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장17)
ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent
(불가타 성경, 에스테르기, 9장21)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장43)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장45)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION