라틴어 문장 검색

res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:8)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:4)
de cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:6)
te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:6)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
Paululum ergo intepescente saevitia Eumolpe inquam iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:12)
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:8)
Solent mendaces luere poenas malefici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.1)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:15)
Convicia Iuno non tulit et "faciam vos ipsas maxima" dixit "saevitiae monimenta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:3)
"quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION