라틴어 문장 검색

Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장36)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장6)
Non est iusta satis saeuitiae ratio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 10:1)
28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM109)
quaenam ista iocandi saevitia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:15)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
nec quae comitatur honores, ausa tuam leviter temptare superbia mentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:129)
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
cui tanta potestas in me saevitiae?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:37)
o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:270)
simulare fidem sensusque minaces protegere et blando fraudem praetexere risu, plenus saevitiae lucrique cupidine fervens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:44)
tu neque vesano raptas venalia curru funera nec vanam corpus meditaris in unum saevitiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:55)
quin ipsa Superbia longe discessit, vitium rebus sollemne secundis virtutumque ingrata comes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION