라틴어 문장 검색

Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:5)
Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:1)
Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:6)
Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:4)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 7:1)
Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:8)
Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex uino cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:5)
Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuia[ti]li mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:1)
in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:10)
Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:4)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:1)
deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 4:5)
Tertio die lenticula cum melle inponenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:4)
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:1)
tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION