라틴어 문장 검색

In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri, et sine his reddi saepe, manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 2:1)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 2:7)
eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungi, donec ad sanitatem perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 4:6)
medicamentis, et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 48:6)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 5:9)
credo, quia res raro ad sanitatem satis proficit, quum aliquod in ipsa curatione tormentum habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:2)
ubi purus est, lycio ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:6)
Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta quae ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:6)
Sub quibus perveniri ad sanitatem potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:1)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)
tum lenibus medicamentis, iisdemque, quae alibi posui, ulcera ad sanitatem perducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:5)
quia vix, etiamsi recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:5)
deinde, quum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:4)
ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero ossi innascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:4)
quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION