라틴어 문장 검색

Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:19)
illa gerat uestes tenues, quas femina Coa texuit, auratas disposuitque uias:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 331)
damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:3)
erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 33:1)
sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 511:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:3)
petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera quae locassent probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 171:1)
proin tu alium quaeras cui centones sarcias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 419)
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3102)
si quid nummo sarciri potest, usque mantant neque id faciunt, donicum parietes ruont:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 218)
non videor mihi sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuae ruant, cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 240)
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 233)
circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION