라틴어 문장 검색

Hoc quoque consumpto flagitari validius Cubile coepit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.5)
olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.10)
Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo verum etiam iudicio satisfaciam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 3:1)
Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae quibus flagitabas, ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem, cum ego id ipsum destinassem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:1)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis, eum proxime apud vos fui, primum quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 1:1)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 8:2)
Tu fortasse orationem, ut soles, et flagitas et exspectas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 1:1)
Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:1)
Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas verum etiam longissimas flagitas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:1)
Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 1:1)
Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, Quod det, amatorem flagitet ante suum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 858)
Quaedam evectae naturales materiae primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium, satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in aerariis fodinis dioxido sulphuris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:3)
Si obiectivae veritates non dantur neque solida principia, praeter voluntatem propriis optatibus ac proximis necessitatibus satisfaciendi, quosnam limites habere possunt homines venumdati, criminum factio, narcoticorum mercatus, comercium adamantium cruentatorum vel pellium periturorum animalium?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION