라틴어 문장 검색

principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)
adversus quam eadem spe duae quae Punicam unam navem circumvenerant cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientes hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:2)
Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 504:1)
postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 505:1)
ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:2)
constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:2)
non remigem, non socios navales ad classem frequentes habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 109:3)
remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 112:3)
Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim quae subductae erant navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 117:2)
ita non milites solum sed etiam navales socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 183:1)
eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus, armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 243:1)
ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat - ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 253:1)
nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:2)
robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 340:2)
ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION