라틴어 문장 검색

Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:7)
necessaria uero opera scalpelli est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:6)
Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:4)
Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:4)
Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:5)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:1)
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:5)
Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:1)
sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:7)
in ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:8)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:1)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:2)
Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea relictum est, pus mouentia adhibenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:5)
- Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:1)
Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION