라틴어 문장 검색

a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 258:1)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
At edes, nam iam intus ventris fumant focula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 332)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
fumantes pulvere campos veluti fumantes caligine pulveris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9081)
'fumantia' autem 'quae fumaverunt', non enim fumant iam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 458)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION